~ Aethicus Histricus: „Cosmographia“ (fragmente din textul original ) – Incipit liber etici

INCIPIT LIBER ETHICI, TRANSLATIO E PHILOSOPHICO EDITO[S] ORACVLO A HIERONIMO PRESBYTERO DILATVS EX COSMOCRAFIA ID EST MVNDI SCRIPTVRA

EDICTA AETHICI PHILOSOPHI COSMOGRAFI 

1. Philosophorum scedulas sagaci indagatione investigam mihi laborem tantundem obposui ac hic de iniciis tanto studio indagare et altiora magnatimque [h]ac cursim tam astrologiam fastigiaque excellentia, quae necdum cerni quis possit. Illi conati sunt tam magna dixisse, quae nos metuendo ac dubitando scribere vel legere in usum coepimus temeranter adtrectare. Cur Aethicus iste cosmografus tam difficilia appetisse didicerit, quaeque et Moyses et vetus historia in enarrando distulit, et hic dicerpens protuli[t]. Unde legentibus obsecro ne me temerarium aestiment, cum tanta, ob aliorum audaciam, ea indagatione cucurrisse [que] conpererint.

2. Hic igitur Aethicus, Histriae regione, sofista claruit, primosque codices suos Chosmografiam nuneu-pavit, aliosque, non minora sed maiora dixisse cognovimus, quos Somografios appellavit. In codicibus, ubi Chosmografiam digressus est, multa enucleatim de fabrica[m] mundi inenarribile [m] texenus ait.

3. Primum omnium initium mirabili[or]um deus instituit illudque fundainentum principaliter posuit sua dispensatione mirabiliter atque potonter, quando omnes creaturas indivisas atque incompositas, in sua sapientia, aedificium summopere in unam ergatam instituit atque cas, quas ex nihilo fecit, multipliciter prolatas dilatavit, et omnes creaturas, quas ex nihilo fecit, incunetanter omnia quasi acervum eminentem novorum frugum, diversaque in unum collecta nonnulla recondere semina, ut vidimus in unam congeriem gramina disparilia mira, structura, coaptata[m] et alia ventilata separatim dividere gramina. Materiam autem informem sic in multas species divisit. Unam itaque atque idem statuam in una massa informe fuisse institutam; ipsam autem materiam in multas species divisit. Mundus quidem in massa, informe fuit constitutus sine vocabulo ad discretionem sua[m]que forma[m] reposita[m], dum altiora fabrica tecta videbatur. Unde mirabiliter tirmata arce consistit.

4. Paradisus de ea massa quae melior[a] fuit indiscreta credatur fuisse, cum novem ordinibus angelorum. Sursum primum elevatus in ordinern decimum ignis spirans flatum in ordinem refulgentem conditum facturi in signaculum qiu ruinam fecit. Ordo idem decimus futurus cum hominibus sanctis. Glebam in unam partem diu a conditore servatam adsignatam cuncta producta optimam reservare facturam.

5. Infernum in ima parte infimo voraginem asperam in baratrum fore teterrimum. Ab alto sulphure casuros quos adtendebat in conditione priores, discerptam nubilo flammam ignem conicere rutulantem eiusque conditione fieri tormentis poenis perpetuis, sub terra collocata casitum stellarum vel signa praecipua cognoverint, usque Kalendas Novembris quasi ad praedam sine ulla intermissione[m] erumpunt. Unde idem philosophus ait: O tu mare brumericum, catago multorum hominum, aquilonis pinna[s] ad summum naufragium gentium ad extremum ultra magnitudinem, piscium et biluarum ac hominum hamum, triumphatorium hostium cachinfatorum naufragium, aulonium navium. Privata vehicula nauclerium subsecuta iam morte perieulum, limphaque arma adsumitur et carina magna trituratur, trieris singultu[m] rigatur, sc[h]afa dolose obprimitur. Ululant naves maris murmure vorante decipula colimphas in mod[ic]um testitudinis cocleis adamantinis; at erga navium umbelicos aculeum.

Meoparorum insidias ruina multorum fi[g]eri. Gement naves maris praedonum crudelium sub latice fore, dromones. Barbarica enim lingua Dromu vagines pirnas nuncupant, id est aquarum praedones sub aqua degentes. Idem ait philosophus ultra illas gentes vel insolas alias non esse, et in laboribus suis, quibus a meridie ambivit per oceanum, nullarum partium in tam inaestimabiles artium multitudines similia opera vel similitudinem non invenisse. Adserit Alexandrum magnum ibidem per obsid[i]um federa peraccessisse ob hoc tantum, ut hae causa navalium industriam consideraret et astutiam. Et ultra quam credi potest de eo famosissimas fabolas inquiunt. Aiunt enim in ipsas colimfas ipsum Alexandrum introisse et in profundum maris discendisse usque ad imum, ut sciret oceani profundum et differentiam maris et abyssi sciret; nobis vero incredibile videtur. Philosophus namque per corum adsertionem tantomodo hoc adfirmat. In amiciţia secum Alexander ipsos adplicuit et munera multa dedit eis, ibique aras magnas fixit, quac usque nune Arae Alexandri magni dicuntur. Idemque ab ipsis Meoparis inventum dicit bitumen, unde Caspias portas petitores ia muliores fuligine[s] ignominiosas ac lupanarias. Terra inculta et invia atque palustria. Unde parabulam enigmatibus suis adsumptam ait: Terrorem teribilem, tot terrarum trivialis torghinavi Trimareem, turma tergiversantium titillat, turgentium titubata tela tandem trutinata, tritura toracem tacto mucronis. Trimarcia, Thafri[s], Alces tumultuantos tantilla tenus turna, tyrouis tomporum. Tura tantopere Tulchus, triarum tonautium tenit, Malancinorum titanistria, tollora Murginum. Dilubra amara[m] gentium stulta et invia saltus. Aquilo et Titan expedit[a] alarum tela, vehementia triumpha carpere, et famosa trophea in rumphaea, ulcisei borrea catafracta cum Aeulo fere diurno bello, subigere mucrone africo connexam uligme vesaniam Malancini cacinfata sumpsere praedonum spolia in lances suos, sugent eruorem et in enses devorant finitimorum carnes, medullam caesorum lambiunt et vipereas lemureas consumunt nonnumquam. Generationum istarum idem sofista terrorem et multa vel maxima horribilia exorsus est, quae apud alias gentes ignota et ignominiosa vel nefanda ducuntur. Extenditur corum habitatio usque mare borrecum vel pilas caspias.

63. Albani itaque non parvo intervallo ab his dividuntur. Tamen Frosbodinam famosissimam silvam, bestiarum atque ferarum nutricem, intersecantem silices vel pilae Chosdronicae secernunt ab oriente, sub mare Caspium surgentes, a meridie vero gentibus feroeissimis, unde supra montio facta, per ora oceani septentrionalis usque ad Meotidas paludes, per deserta, et inria loca silvis vel saltibus praeferta, ad Tulchos usque extenta. Quae Albania nomen suarum gentium vocabulo[m] traxit ob candore mpopuli, nuncupata quia albo crine nanscuntur. Procera statura, ad proeliandum crudelis, habentes arma bellica pollita fabrorum industria, loricas vel ocreas, gladios atque ornechas crabronistas et multarum arcium peritissimos. Flumina magna inrigua habet, oppositaque reliqua non nor[r]unt regua sinea arma et tela invieta Aethnae et Cimerae, mare magnum et Caspium pirgus hispidnum trochum. Suas sibimet istic degentes igneas flammas congluttinatum fomitem iugiterque permanentem subumbraneum palpare diem fumum, conticinium igneum dare flatum. Hoc miraculum hic intulit quod in tot gurgitum maris inaestimabiles et inaccessibiles quo modo inmensa ardentia et inaccessibiles flammae eructantur. Philosophas ait: Sicut maiorem roborem et amaritudinem fluctus maris et gurgites inmensos retenit, ita vallata atque iugis montium bitumine et sulphorea terra funditus receptacula conmixta, sicut in azetum cerussa aut in densissimos imbres fulgora, ita et hii montes maris tumore et amaritudine et vigore[s] sulphoris repugnantis ac recalcitrantis. Fortissima limfa mox quasi ex durissimo lapide et ferro ignis exsiliens eructat, furva flamma cum strepitu crepitante cum ingenti globo prorumpit et flante ventu boatum et mugitum magnum emittit. Credimus in ea parte veruni arbitrasse et disseruisse philosophum.

76. Post Dalmaciam nimirum Traciam posuit in ordine scripturae suae, interclusam ab uno latere Istro[m] amne[m]; ab alia parte orientale urbs Constantinopolis. Ampla atque fecunda populis frugibusque atque seminibus, fontibus magnis et rivolis saluberrimis inrigua. Inrignatur nimpe Ebro[m] fluvio[m] magno[m], ubi argyptus pretiosus lapis invenitur multa varietate et pretioso colore, quem adamans incaedere non valet.

77. Igitur post Thraciam Thessaliam cnolaudat, oppida plurima dapibusque fundata fluminibusque multis; equos velocissimos et velociores quam in alias quae circa sunt provincias. Coniuncta est enim Machedoniae magnae.

78. Attica vero quae et Elledas nuneupatur, quae inter Machedoniam et Achaiam media iacet, terra frondibus aptissirais fecunda, pomis et malis granatis, olevetis et vine[t]arum uberrima silvis, avibus plurimis gignendis aliaque abundantia fertilis. A[r]cha[d]ia nobils et opulentissima et in eius rumore atque potentia vel virtute, populo gnaro et ad proeliandum ultra omnes gentes illas detonantior in tantum, ut in eius nomine omnia Graecia conspiret.

79. Ubi et urbs inclitissima eorum Athenas, quam philosophus umbelicum Graeciae praedixit, pingua illicibus et ornata munilibus, erudita litteris, lege[m] et scientia[m], decorata ludis, foro et vectigalibus; mocnia aureis guttis et muri fulvis gemmis. Tuaque ultra omnia Athenas, nobilissima Ionia, magistra legum tuarum et al[e]trix iuven[t]um tuorum. Mane doctrix liberalium forma apicum, meridie arma et tela Indenti um, vespere divitias congregat, eonticinia quieseent in purpora. O urbs opinatissima, tot luis obpressa, vallata humano cruore et rursus aeque recopta! Maratonius sua pascua confectus cruenta cadavera, plus acervis 20 pulverum; corporibus mortuorum, quam rore tinctus aut guttis coriticuis madidus, a vento agitatus humano pulvere refusus. Tuaque historia non valet retexere cuneta quanta vel quot periodos corruerunt cadavera, quia sicut nihil clarius ita nihil lugubrius. In eadem enim vicinus est praefatus Maratonius campus, longitudine et latitudine mira planicie dispositus, multis bellorum saevientium mortibus cruentissimus. Cum taedio rccolentes magno quanta ab aevo mala ibidem perpessa sunt. Vix se philosophus gesta audita a narrantibus publicis scriptoribus in uno volumine contenere posse euneta mala quae illue perpessa sunt, narrante Fabio philosopho, qui eo tempore in cuncta Graecia praeclarus inter caeteros nitebat. Propter quod praedietus philosophus Aethicus illue, audita eius fama, advenisse se et per annos quinque inibi stationem feeisse adserens et in, multis enigmatibus saepius ac subinde simul temptando disputaverunt, sed in cunctis coniecturis et problematibus Aethicus superior. Et in multis redarguebat univorsos decertando scrupolissimis ironiis; quam plurimas difficillimas quaestiones et nonnulla interpretare nequiverunt aut nescientes aut nolentes. Sed iile reprehendit ignorantes, nisi tantuinmodo in fisica directa discernentes, in astrologia falsa adsertione referentes et autumantes sprevitque interpretationem illorum inquiens adsumpta sententia: Vae hians comedia unionem amissa, serena eloquentia, lamia Samuela virium, carmina eminus calleficola praepropere reducta itinera facessere, criptola non tudere licinia. Vicina coaluit ignorante Ionia Histria, antra e contrario tamdiu polita Hister resumit, limfa matercola praestans ubera, depositis adientibus humeris, hidria prona memor radera Metippa prisca. Fiscella Aethici tenella inter sofistas lenticula. O amnis delibuta fit Histria, norunt finitimae quid sit cominus incola.

80. Antroham primam partem provintiae Boeotaie planam et segitum multitudinem copiosissimam; finitimum robolum monstrum multis ostentis vulgatum in iaculis et crepitantium ictibus sine intermissione ulla, noctis videlicet tempore magis quam die confinia certatim terrae motum dare. Non longe etenim Thebas urbs magna sita confinis, et speculatrix exploratoribus obsidibusque altercatrix nuncupata est, quam ob rem multa proelia et bella civilia vel gerania ludicra in ea suburbana perpetrata sunt. Ibidem Hercolis Conthorrus maiorque phorensis cruentator proximorum venatorum turmarchus, Amfibroniae nummator ortus est, Apollo identidem Eoniusque ceu Thebanus p[h]orro erarhus invothor Naim, iuxta Eoniam Chotharcitem fontem maiorem in[a]ermis Choatris ducis direpta[m] olim ab Hercole in comiciale concilio subdolo vires amisit et disparile varietate conspicere, ut autumes solis diversa radiantia variantem aut sidera caeli serena. Ibi enim magnus valde invenitur, istinc parvus. Unde de eo dicit Xersen regem mirum in modum atque ingenium cavasse. Set pulchrum in finibus ipsius Trabnndiae esse lapidem alium sexangulatum similitudinem saphiri habentem, qui percussus radiis solis numquam potest extinguere neque imbribus neque aquarum venis. Unde antiqui vel maiores termas ex lapidibus sub terra contostructas in ore venarum fontium ex lapide sexangulato ponentes, ubi palpatae fuerint, ultra nequaquam frigiscent, ut fuerunt. Nam ista quae Macedoniae subiacet Lachonia non sexangulatum sed lachon gignit, peanitem lapidem et olefacturion.

84. Mons itaque Olimphus arduus valde qui tam procerae altitudinis videtur, ut in caeumine eius nec nubes sentiantur nec venti, nisi tantomodo aeris frigidus anhelitus. De quo philosophus initiatus parabulam ait: Fausta perspecilla mater, inclita, vicina, callista, diva Macedonia, si indolem trutinas requiras Olimphum, invenies cacumen, quod ducit pro nihilo obsidem; si prolim audis repperere, tenellum quem invisum munitum, Alexandrum. Magnus et eminentissimus mons Macedoniae Olimphus, sed magnificentior Alexander solertissimus. Olimphus umbo praecellens, regionis medulla, Alexander clepius praecelsior protegens totam Chaoniam. Olimphus adtollens caput medium orbem intuitur, Alexander dirigens gressum cunctum mundum subiicit. Olimphus procero vertice ad instar arae nectitur, Alexander procerior ambitu maris capitur. Olympus duratus silice, Alexander durior corde, quem non terret gladius nec aqua nec ignis nec rugitus bestiae. O celeberrima natorum faventia fetosa, ope et viribus inclita Macedonia, habes Olimphum; nequaquam ultra requiran deoruo virum, tura et hostias ac neominias dierum, tuta in Olimpho, sed tutissima in Alexandro! Ob hoc famosissima nomen tibi Magna Macedonia; borum virtutum plaudis, horum laurea rutilas, hoste inlustrata ultra diis satages. Chosraos in multa ac varia diffusus tnlem non misit hominem. Quodquod prodiit tibi chaere nomen. Gloriam Libani ne quaeras nec vallem Sorech, etenim gloriosissima tu magna Macedonia palmolas quidem pictas chanistra caelata cane[s], satage tuaque laude conpone, explana pirithris tua articula membranis, tua mellodia narranda da vicinis, orna tua accubitalia aurea gemmataque theristra, le fimbreis variis purporiis ac iacinctinis, afferantur aulaea Cypria diutina tapetia, iungantur quadrigae, cursitentur aurigae, ascende inclita speculatrix vehicola, capessere praedam Arminiae et Choa, in valle[mj Butrionis scritia fige tenturia: Ophir et India deferant tibi munera, Aegyptus, Saba et Euboea primum aurum et aromata, Assyria, Chaldea et Persida et rinoceria plaustra, quin et toreumata Libia ac Aetbiopia. Tuus agitator magnus Alexander dividat magna spolia, super montem olivarum indue le murinas et mitras, baltea regalia praceinge ex Hiorusolima adlata, adlata sint tibi forcola ex Babyllonia, Iudaea inclita sint tibi colliba Cebron et Urbs Palmarum torum et stefanium, Eufrata et Salaria tibimet convivia pinguia, fons Ech et Syria optima mixtura et balsama, Allophili et Sa[r]maritae zazeta praeferant pocula. Revertere immo revertere a monte Sion Ciprum et maritimam, necnon et Ahilon, semita pedestrium tuorum dorsa maris penetrant, equistrium violenta praedatio oceana litora occupant, transire et transmeare a parte usque ad partimi a ianuis et cardinibus cunctisque mundi finibus, Piarsi, M[o]edi, Byrrones et Varri, Foenices, Macones, Mesopotamii et Tyrii secum ferentes dromodas opibus subactis [h]oneratas. Si plura desideras, Chosmos non habebit quod adferat. Si ampliora roquiris, iunge le ponnigeris equis, curribus pyrriis ascende ab Olimpo aerem discurre, patefaciantur tibi portae caeli et alta secreta, si vales ingredere regna inpenetrabilia. Tuus auriga Alexander, si praesto suprerstis fuissit, forsitan ista argumenta fieri non dubitassit. O mors repentina, calamitas furibunda, antequam petaris, subvenis: dum non suspicaris, praevales! O dira vicinas ubi non sunt opus vehicola; dum non opinaris, praesto es decipula. Si non praeoccupasses maiorem et praecelsum Macedonium, quievissent semitae a quatrifido mundi climate. Amisisti, patria nobilissima, ex filiis unum, numquam forte talem futurum. lstine floreda et laude[m] et magnifico honore[m] idem scriptor posuit ubertatem regionis huius et gentem et poteutiam in ingenio magnatorum ac magna industria, et nonnulla operae pretium de Alexandri perititi atque solertia et astucia. Nonnullaque de eius artibus et inveutionibus intacta et dubiti quae a nobis refutata sumt obmisimus; saltim ad ea quae retenenda videntur suosque codices finientros atque consummandos uno volumine, quae noscenda sunt ex multis, aliaque ideirco quae vera sunt stilo flectamus sequente.

85. Macedoniam et Pieri[ci]am, quam ille Laehoniam ob hoc quod conperti sumus nuncupavit omnemque Graeciam, quam ille gratificam ac gratiosam appellavit, non a Gracco, ut illi aiunt, rege sed ut iste vult ob gratiam ac foecunditatem et copiam regionis.

86. Dehine Achaiam a Macedonia coniunctam et in urbem et provinciam vocabulum traxit metropolem, ut et alia scriptura testatur. Haec quoque mare gyrata atque vallata, praeterquam ad scptentrionalem plagam ubi Macedonia tangit; ab oriente mare Mirteum habet, a meridie Ionium, ab occasu insula Casiopas et Atticam provineiani respicit. Iurigatur etenim Inachus fìuvius in duobus magnis rivolis diremptus, trahens ab arena aureis granis. Terra frugifera atque fructifera, in lontum, quia ubi et navigare licitum, et difficile fuit. Inde a septentrione terrarum et populorum ordinem duxit et ob hoc de gentibus et regionibus plura non dixit. Ea quae in aliorum codicibus scita vel seripta deprehendit, sibi explicato cat[h]aloco conpescuit.

112. VII. DE TERRA ET FLATU VENTORUM VENISQUE AQUARUM PARVAM MENTIONEM FECIT. Flatum ventorum s[a]e vidisse ad meridiem superius et nunc inquiens in modum columnarum in tribus cathigis ramorum eructare quasi densissimam nebulam, mare talem motionem fieri et elevare ultra ardua[m] montium cacumina e calao super abyssum ac terram superius nimia vehementia, tremefacere a mare usque ad mare terram sicut offam et similam, crescere et meatus ac fissuras in modum sfungiae facere, et a facie ventorum in directum, venas dare et aquas discurrere vel flumina consurgere et amaritudinem salis ac maris non retenere ob hanc causam, quia postquam aquae maris ipso de calao roborem petrae et humorem terrae palpaverint, statim in rigorem versae omnem amaritudinem amittunt et si in sulphoriam terrarum vehementiam non incocurrerint, semper dulcia et recentiora consistunt. Et in duritiam salis se coaculare non valent, et revera quia quotiens flatus et sonitus ventorum evenerit, statim inruptio pluviarum subsequitur et sic adfirmat terram super aquas quasi spungiam. Quemadmodum sfungia per fissuras et meatus consumit aquam, ita per terram duobus modis currit aqua quandoquidem interundatam. Aliquando autem illam aquam subterneam in directum per terram levatam, ut vidimus latices hoc est fontes qui currere videntur iugiter, per venas diversas, per terram in modum sfungiae, hinc ventis et aquis, discurrere et a facie, ventorum prius atque magis, flumina et aquas inundare et motum magnum facere aquam. Reliqua elimenta mundi et in hanc partem philosophus ultra omnes sapientes pulchrius adinveniens disseruit, quam reliqui, quos nos indnganter investigavimus.

113. SUOS CARACTERES LITTERARUM QUOS ADINVENIT, ITA DISTINXIT>

[Diess Alphabet zeigt die Tafel]

EXPLICIT LIBER AETHici philosophi CHOSMOGRAFI NATIONE SCHITICA NOBILE PROSAPIA PARENTUM. AB EO ENIM ETHICA PHILOSOPHIA A RELIQUIS SAPIENTIBUS ORIGINEM TRAXIT.

NESTOR VORNICESCU


%d blogeri au apreciat asta: